HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXXIV: De Amon et Josia

#IV Reg. XXI#IV Reg. XXII

Porro viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus tantum annis regnavit in Jerusalem. Tamen LXX dicunt duodecim. Qui fecit malum coram Domino, sicut pater suus in juventute sua fecerat, et tetenderant ei insidias servi sui, et interfecerunt eum in domo sua. Populus autem percussit eos, qui interfecerunt regem, et sepelierunt eum cum patre suo, et statuerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta unum annos regnavit in Jerusalem, et ambulavit per omnes vias David patris sui. Non declinavit ad dextram, neque ad sinistram. Qui in quarto regni sui anno, erat ei duodecim aetatis, ut dicit Josephus, pietatem, et justitiam mirabilem in se jam demonstrabat. Nam populum jam revocabat ab idololatria; et opera prava velut senior emendabat. Porro anno regni sui octavo omnem civitatem et provinciam a cultu idolorum purgavit, ut nullum vestigium idololatriae superesset. Scrutabantur etiam domos, ne quid latenter remaneret suspectum, et in unaquaque causa justitiam coluit tanquam animae suae medicinam. Misitque in totam provinciam ut deferrent ad reparationem templi munera pro sua voluntate unusquisque, et praeposuit huic operi Helciam sacerdotem magnum et Amasiam, qui erat supra civitatem, et Sapham scribam: et facta est reparatio templi fideliter et indilate.